- VITERBUM
- VITERBUMurbsampla et culta Hetruriae Episcodpalis locô Ferentii, urbis excisae, ad montis Cimini radices, prius Vetulonia, teste Platinâ. Hodie Viterbo Italis, Viterbe Gallis, caput Patrimonii. 40. milliar. ab urbe Roma, in Circium. Senas versus. 10. a Volsinio lacu in Ortum. Volaterranus putat tuisse Longulam Livit. Hermolaus scribit Prolemaei Elbii vicum dici. Hieron. Ruscellius in suo de illustr. Virorum insignibus stemmatibusque libro, ubi Lucernas quasdam celebres compertas fuisse in quibusdam casulis sepultas, alias autem in parietibus murorum inclusas, quae in aere aperto per aliquot horas accensae ardentesque perdurârint, sponteque suâ postea exstinctae sint, exiguô quôdem in illis pulvere remanente, asserit: narrat, earum praeter alias multas aliquas repertas esse tempore Alexandri VI. Pontificis Romani 3000. pass. a Viterbo: in oppido desolato, Ferenti nomine dicto; ubi scribit Suetonius, natosesse progenitores Othonis Imperatoris. Vide Fortunium Licetum, de Lucernis antiqq. l. 1. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.